- ALEXANDRIANI Sodales
- ALEXANDRIANI Sodalesapud Ael. Lamprid. in Severo, ubi de huius consecratione verba facit c. 63. Dati sunt et Sodales, qui Alexandriani appellati sunt, addita et festivitas matris nomine, atque ipsius, quae hodieque Romae religiosissime celebratur natali eius die: ab Alexandro sic dicti sunt, quemadmodum Marciani Sodales, Antoniniani, Aureliani et similes. Quare male editum Alexandrini; ab Alexandria enim urbe, civis Alexandrinus. De Alexandro autem hoc in Deos relato, vide Casaubon. et Salmas. Not. ad loc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.